Ecclesia Catholica in Re publica Bohemica

Lecturis salutem.

Gaudemus quod etiam vos, lectores colendissimi, hunc situm interretialem Ecclesiae Catholicae in Re publica Bohemica dicatum adiistis qui sub auspiciis ac praesidio Conferentiae episcoporum Rei publicae Bohemicae instructus est. Hoc loco complura de Ecclesiae Catholicae statu ac nuntios de rebus quae ad vitam ecclesiae pertinent et apud Bohemos et apud exteras gentes novissime eventis, praeterea etiam plurimos nexus ad singulas dioeceses in terris Bohemicis, Conferentias episcoporum in toto orbe terrarum, ceteras societates, sodalitates, consociationes catholicas invenietis.

 

Bibliotheca interretialis modo addita

Alia, Jiří Gračka, 17.6.2008, 12:15

Lecturis salutem. Conferentiae episcoporum paginas interretiales in sermonem Latinum conversas gradatim augere atque ditare constituimus ne haec paginarum versio tantum sui causa facta, immo alicuius momenti et usui confecta videretur esse. Quas igitur ad paginas etiam Bibliothecam interretialem addidimus qua plurimi et perutiles nexus interretiales continentur et quam etiam tempore futuro ad usum vestrum aucturi atque ditaturi sumus. Quam quidem Bibliothecam etiam hinc recta intrare potestis.

Situs novissime ditatus atque auctus est die IV mensis Decembris a. MMVIII a partu Virginis

ČESKY, ENGLISH

 
  
 
březen, 19
Josef
Solemnity of St Joseph
 

19.3.2010

«  
  »
PoÚtStČtSoNe
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031